monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > sectio 5 > sectio 8 > sectio 2 > sectio 25 > bnfNAL1585.35 > sectio 25 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 28
Nam in errore semitarum illarum quae praecurrunt et subsequuntur filium perditionis, quem vos Antichristum nominatis: vestigia illius imitamini qui vos viam veritatis edocuit cum in carne in mundo cum magna humilitate et non cum superbia apparuit. Audite ergo et intelligite. Spiritus enim dicit Ecclesiae de tempore novissimi erroris. Mors irruet in Ecclesiam in ipsa hora cum in fine temporum maledictus, maledictionis filius, veniet; qui est maledictio maledictionum, velut filius meus in Evangelio de civitate pessimi erroris testatur dicens: Et tu Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes . Hoc tale est: O tu antrum iniquitatis, fossa absconsionis existens, et alas simulationis hypocritarum habens, quomodo in excelso parietum stare posses, cum oculus tuus nequitias vitiorum inspiciat, quae ardens lumen in sordibus abscondunt, dicentes: Quis similis est parricidae in hypocrisi, quem stulti dominatorem nominant.